라틴어 문장 검색

Neque hi amaverunt quod sunt ipsi genus, sed pueros forma liberali in naviculis forte aut in vadis litorum conspectos miris et humanis modis arserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 4:1)
Regem illum, qui foedere sibi iunctus esset, et nulla re a se provocatus, tanto erga se odio arsisse ut faeces Perkini intoxicationis epotaret, quos iam caeteri omnes ubique abiecerant et despexerant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:3)
Et dixit Dominus ad me: " Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum ".
(불가타 성경, 호세아서, 3장1)
Sitis ardescit habendi?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 18:1)
Eadem nocte V legionis pilorum acumina sua sponte arserunt.
(카이사르, 아프리카 전기 47:9)
nuper ab extremo veniens equitatus Araxe terruit Antiochi muros, ipsumque decorae paene caput Syriae flammis hostilibus arsit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:322)
incassum totiens lituis navalibus arsit Hispanum Siculumque fretum vastataque tellus totque duces caesi ruptaque emissus ab Alpe Poenus et attonitae iam proximus Hannibal urbi?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:50)
Ut fluctus tetigere maris, tunc acrior arsit impetus;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:318)
felix Elysiisque plagis et carmine dignus, qui male suspectam nobis impensius arsit vel leto purgare fidem;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:233)
nosti quo tempore pontus fuderit elatas scopulis stagnantibus undas, quis Phaëthonteis erroribus arserit annus, et clades te nulla rapit solusque superstes edomita tellure manes:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix49)
Quis tibi tunc per membra tremor quantaeque cadebant ubertim lacrimae, cum saeva vocantibus arma iam lituis madido respectans lumina vultu optares reducem galeaeque inserta minaci oscula cristati raperes festina mariti!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae104)
splendentior igni aureus ardescit clipeus, galeamque nitentes adrexere iubae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia52)
utque tuis primum sonipes calcaribus arsit, ignescunt patulae nares, non sentit harenas ungula discussaeque iubae sparguntur in armos;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:331)
intumuit virtus et lucis prodigus arsit impetus;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:99)
publicus hinc ardescit amor, cum moribus aequis inclinat populo regale modestia culmen.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION